Saint Martin Lys - Abbaye - textes latins

Extraits sur Saint Martin Lys (Lez ou Lenis ou Alenis ou lenesis) et sur Artosoul (Artosolo) de Gallia christiana8

Pages 34-35 sur la consécration de l'église du monastère de St Martin (alenis)

"An. 1045. munificum se præbuit erga cœnobium S. Michaelis Narbonenfis, cui nonnulla tradictit de ecclesia sancti Pauli, cujus abbas erat. Hoc autem S. Michaelis monasterium de Monte-lauro dictum, quod olim cœnobio sancti Michaelis de Clusa subjectum fuit, jam pridem coaluit cum Fonte-frigido. Eodem anno die 26. Julii ipse & Oliba Ausonensis episcopus consecrarunt ecclefiam S. Michaelis Fluvianenfis in comitatu Emporitano, cujus & prædia ac privilegia sua & aliorum præsulum aucloritate communierunt. Huic autem adsuere conventui præter Guifredum & Olibam, Bernardus Conferanenfis, Arnaldus Magalonensis, Froterius Nemausensis, Berengarius Helenensis, Arnulfus Rotensis & alii ; quorum nonnulli interfuerunt etiam dedicationi ecclesiae monasterii S. Martini de Alenis faclæ eodem anno a Guifredo Carcassonensi episcopo jussu Guifredi archiepiscopi." (Appendice Marcæ Hispanicæ col 2087.(?)) (ch V. Col 105)

Page 125 sur le même thème

"XI. Matfredus archidiaconus Narbonensis signum apponit instrumento confecrationis ecclesiæ S. Martini de Alenis an. 1045. duabusque Guifredi archipræsulis donationibus Narbonensi capitulo factis IX. cal. Maii an. 1048. & IV. idus Octobris 1057. ex tabulario capituli Narbon. Idem forsitan est , qui tacito nomine cum eodem Guifredo archiepiscopo litigabat ante annum 1056. ex Baluzio part. I. concil. GalL. Narbon. pag. 15." (ch V. Col 106)

Page 223 sur St Pons de Tomières mention rapide... (sur les biens de St pons ?)

"monasterium de Lenis in pago Narbonensi, de quo in diœcesi Electensi" (monstère de Lenis (st martin) du pays Narbonnais , dépendant du diocèse de Alet)

Page 227 sur a donation de St Martin à St Pons de Thomière

"Anno 1070. XVII. calend. Febr. Bernardus Bisuldunensis comes dedit Frotardo abbati S. Pontii monasterium S. Martini de Lenis ; qua de re vide chartam inter instrumenta." (? Ch V. col 78.)

Page 233 Toujours sur l'abbaye de St Pons

XVII. Guillelmus I. reperitur anno 1208. in charta Guidonis de Marsano, cujus excepit donationem pro S. Martino de Alenis , quando fratrem ejus Raimundum de Marsano , in donatum & fratrem ejusdem loci admisit.

Pages 290-291 Dans la partie consacrée au diocèse d'Alet - Historique de St Martin et liste des abbés et prieurs de Saint Martin lys

abbaye de St Martin Lys, extrait de Gallia-christiana 1 abbaye de St Martin Lys, extrait de Gallia-christiana 2 abbaye de St Martin Lys, extrait de Gallia-christiana 3 abbaye de St Martin Lys, extrait de Gallia-christiana 4 abbaye de St Martin Lys, extrait de Gallia-christiana 5

"II St Martin de Lez Lenense sancti Martini monasterium, feu S. Martini de Lenis & Alenis, situm in valle Bollicarnea Valcarne, comitatus Fenolhedensis, in loco nunc dicto, Saint Martin de la Pierre, in finibus Ruscinonis, non longe ab Atace fluvio, suos ignorat fundatores, non autem benefactores, quorum alter Seniofredus comes Barcinonensis anno 965. ei nonnulla testamento suo largitur ; &an. 1020. Bernardus Bisuldunensis. Haec duo testamenta Baluzius refert in appendice Marcæ Hispan. col. 885. & 1027. Regendum fuinde committitur hoc cœnobium Frotardo abbati sancti Pontii Tomeriarum anno 1070. volente Bernardo Bisuldunensium comite, idque poftmodum confirmante Lucio papa III. scriptis ad Hermengaudum S. Pontii abbatem litteris, anno circiter 1182. (ch V. et XIII col 78 et 88) Hoc utrumque constat ex chartis in appendice relatis. Sic autem Tomeriensi subjectum monasterio, nonnifi per priores gubernari cœpit , donec tandem illa S. Pontii ecclesia in episcopalem erecta, hæc S.Martini ab heterodoxis penitus absorpta fuisse videtur. Sequuntur
Aliquot Abbates.
I. Arnaldus I. sedebat annis 3 . 30. & 32 régnante Carolo rege, ex archivo Narbonensi, quem Carolum Calvum exiftimamus.
II. Basileus anno primo Carolo rege Simplice vide tom. 2.hist. Occitaniae pag. 35. (!?!)
III. Sancio regebat abbatiam S. Martini ante annum XIII. Caroli regis, ex veteri placito testamentarii, fsu mandatarii ejusdem Sancionis.
IV. Odo I. anno I. regni Ludovici Transmarini quoddam prædium in territorio Fenolhedi accepit a Mirone & Eliarda conjugibus.
V. Arnaldus II. præerat annis 2. 6. & 7. regnante Ludovico (Transmarino.)
VI. Segarius & Asegarius legitur abbas annis 12. & 13. régnante eodem Ludovico, & anno IV. Lotharii regis dicitur abbas & levita, ad quem interim scripsit epistolam Agapitus II. papa an. 954. quam vide inter instrumenta. (Ch. III col. 104)
VII. Odeacer Segarium in præfectura excepit, ut constat ex antiquissima inquisitione , seu judicio, in quo nominantur tres abbates Segarius, Odeacer & Radulfus. Sedebat autem anno 5. Lotharii regis filii Ludovici Transmarini.
VIII. Radulfus memoratus in judicio, de quo supra, quod tulit Seniofredus comes (Barcinobonenfis) anno octavo régnante Lothario 962. adhuc memoratur annis 9. 13. 15. 18. 20. & 23. regni ejusdem Lotharii, ex quibus chartis non obscure colligitur hunc abbatem fuisse virum magni ponderis, & multa suo monasterio comparasse.
IX. Odo II. Radulfi successor reperitur abbas annis 24. 25. 29. & 30. ejusdem Lotharii.
X. Tructerandus I. seu Attructerandus ргæcrat annis 2. 3. 5. 6. 7. & 8. régnante Hugone, quo ultimo anno Odonis comitis Reddensis, Altrudis conjugis & Arnaldi eorum filii donum excipit. Adhuc reperitur annis 1. 3. 5. 8. & 9. Roberti regis.
XI. Bernardus occurrit an. ХIII. Roberti regis.
XII. Trutterandus II. idem fortasse qui supra, legitur abbas anno XXIII. regnante Roberto.
XIII. Willelmus, de quo legitur in veteri charta : Anno 1038. post Incarnat. Domini anno octavo regnante Henrico rege in Francia, filio Roberti, anno 24. quod cœpit domnus Willelmus terram suam regere, accepit Willelmus abba cœnobium S. Martini ad regendum. Hoc autem ipfo anno Raimundum Wifredi beneficum expertus est.
XIV. Wifredus episcopus Carcassonensis successit ex dono Willelmi comitis, cujus tamen ut abbatis nulla ullibi fit mentio, ne quidem in charta consecrationis ecclesiæ monasterii, quam an. 1045. ipsemet jussu Guifredi archiepiscopi Narbonensis perfecit. (Ch. V. col. 105.)

Aliquot Priores.
I. Berardus an. 1074.
II. Gaucelinus 1076.
III. Petrus I. 1129.
IV. Pontius 1145.
V. Petrus II. de Aseillano prior S. Martini de Leso consilio & voluntate domni Guillelmi abbaris S. Pontii an. 1208. nonis Junii Guidoni de Marzano in tota vita ejus dedit pro bajalatione totam domum & honorera S. Martini de Lefo, excepta ecclesia, cum suo ecclesiastico, cum suo nempe cimiterio, cumque sua primitia, eo pacto ut ipse Guido S. Pontii monasterio daret pro annuali censu de prædicto honore XV. folidos Melgorienses ad festum S. Martini, & post ipsius mortem idem honor cum omni melioramento ad S. Pontii monasterium reverteretur."
retour

P 309 Dans la partie consacrée au diocèse de Beziers et en particuler à Bernardus II (évêque)

"Subscripsit an. 1045. Bernardus dedicationi ecclesiae S. Martini de Lenis in comitatu Fenoliotensi. (Prob. hist. Occit. col. 209. ou Ch. V. col. 105. ou Marc.Hisp. coll 447.???)

P 869 Dans la partie consacrée au diocèse de Carcassonne - Guilfredus et Wilfredus

"an. 1045. Consecravit eodemanno rogatu Guifred Narbonensis archiepiscopi ecclesiam monasterii S. Martini de Lenis tunc in diœcesi Narbonensi nunc in Electensi" (ch. V. col 105. - Marc. Hisp. col. 1088)

P 1041 sur le diocèce "helenensis" sur l'évêque Berengarius IV

"1045. Subscriptus reperitur eodem anno actis consecrationis ecclesiae S. Martini de Lenis." (ch. V. col 106.)

Annexe "Instrumenta" Colonne 78 et 79 sur l'église de St Pons

Bernardas Bisuldunenstum comes dar monasterium S. Martini de Lenis Frotardo abbati S. Pontii Thomeriarum. 1070 (ex vereti charta Narbon. (Archives de l'achevéché de Narbonne)
(présent aussi dans Histoire générale de Languedoc - édition originale T2 - preuve col 269-270 - édition Privat T5 col 571-572 - sous le titre "292, CCXLVI Union de l'abbaye de Saint-Martin de Lez à celle de Saint-Pons")
Si famulantium meritis juste cogimur debita compensare lucra mercedis, quanto jam copiosius temporalia debemus impendere pro sempiternis : sed quia, annuente Deo, cernimus simoniacam heresim a finibus nostrae patriæ stimulis sanctarum sententiarum expellere, & ecclesiam Christi in quibusdam locis de regionis restauratione gaudere , æquum est ut nos Dei adjutores existentes in virtute Dei hostes ejus aggrediamur confidenter, contendamus viriliter, perseveremus instanter, quousque sancta ecclesia nobis in hoc laborantibus gaudeat de augmento sanctæ religionis, & nos de præmio divinæ retributionis. Igitur ego Bernardus gratia Dei Bisuldunensium comes videns quoddam monasterium in territorio Feniolotensi, loco dicto Lenis juxta Aditum fluvium, sub nomine S. Martini consecratum, aliquando simoniace distractum, aliquando a pravis hominibus sua possessione privatum , & ab omni honestate sanctæ regulæ seclusum, & pene ad nihilum perductum, & omnimodis (omnibus modis) desertum & ad heremum redactum, pia consideratione cupio illud restaurare in bonum. Icsirco (Igitur) ego Bernardus præfatus comes propter amorem Dei & propter remedium animæ meæ, & animæ patris mei, & fratris mei, & cunctorum progenitorum, & propinquorum meorum, ut Deus sua pietate in amplissimo sinu suæ misericordiæ nos colligere dignetur, jam dictum monasterium S. Martini trado & dono omnipotenti Deo & Thomeriensi monasterio in honore Dei & S. Mariæ & S. Pontii consecrato in manu & potestate domni Frotardi abbatis, & successorum ejus, ut & ipsum monasterium S. Martini jam dictum & omnis ejus possessio, quæ possedit, vel possidet, vel quandoque possessurum est, simul (sint) cum omnibus sibi pertinentibus, sit (sic) in potestate, & possessione jam dicti monasterii S. Mariæ & S. Pontii perpetualiter irrevocabili modo (monasterio) ad suum proprium, & liberum & francum alodem, & in potestate & dominatione præsati abbatis domni Frotardi & successorum ejus ; non sit alicui licitum præsatum destruere monasterium, vel cuilibet laïco, vel clerico dare, vel fine monachis, qui ibi regulam teneant, retinere, sed semper sit monasterium in servitium omnipotentis Dei sub regula & ordinatione S. Benedicti, nullus abbas neque possessor, monachus , clericus, aut laïcus a me prælibato Bernardo comite, vel ab alio homine, vel femina in prælibato monasterio S. Martini constituatur, ordinetur, vel eligatur, nisi ab abbate monasterii S. Mariæ & S. Pontii, sed semper sit sub prioribus & monachis ibi positis & ordinatis per voluntatem & ordinationem præscripti abbatis S. Mariæ & S. Pontii Thomeriarum. Dum ego autem Bernardus comes prædictus vivus fuero (sum), habeat abbas jam dictus Thomeriensis præscriptam abbatiam S. Martini in mea fidelitate ut meum donum, ita ut ego non possim mutare, nес minuere ipsam donationem supra scriptam, sed semper integra maneat : post mortem vero meam nullus comes neque alius quislibet homo vel femina ullam potestatem, neque ullam dominationem habeat in jam dicto monasterio S. Martini, neque in omnibus villis vel possessionibus, quæ pertinent ad prædictum monasterium S. Martini, nisi abbas Thomeriensis, sicut superius dictum est, & ipsi qui per ejus voluntatem & ordinationem ibi fuerint constituti : prædictum vero monasterium S. Martini trado & dono Deo & monasterio S. Mariæ & S. Pontii, jam dicto abbati Frotardo & successoribus ejus per proprium & francum alodem & liberum jam dicti monasterii Thomerienfis propter Deum & remedium animæ meæ & animæ fratris mei Willelmi & omnium parentum & propinquorum meorum : quod si ego prædictus comes vel alius quislibet utriusque sexus homo prædictum monasterium S. Martini vel ullam rem de possessione ípsius monasterii a jure vel potestate præscripta monasterii Thomeriensis auferre præsumpsero aut præsumpserit, aut in aliquo supra scriptam donationem violare, hoc quod abstulero aut abstulerit Deo & jam dicto monaterio Thomeriensi in duplo persolvat , & insuper ipse præsumptor ut sacrilegus satisfaciat. Facta hæc donatio XVII. cal. Februarii anno MLXX. a Nativitate Christi, anno X. regni Philippi regis. + Signum Bernardi gratia Dei comitis, qui hanc donationem feci & testes firmare rogavi. + Signum Udalardi Bernardi de Melan. + Signum Udalgerii de Fenoled. + Signum Petri filii ejus. + Signum Ermengaudi de Trin..... ag. + Signum Raimundus monachus, qui hanc donationem scripsit anno quo supra.
Retour

Annexe "Instrumenta" colonnes 88-89 Bulle du Pape Lucio III (circa 1182) confirment la dépendance de St Martin à St Pons

Bulla Ludii papae III. pro S. Anian - coirfirmata a Pio II. "In Narbonensi videlicet episcopatu monasterium S. Martini de Lenis, cum ecclesiis & allodiis suis," (p 88, autre mention sur p 89)

Annexe "Instrumenta" colonnes 104 Lettre du pape Agapitus à Segarius abbé de l'abbaye de Saint Martin Lys (circa 955)

Littera Agapiti papæ Segario abbati S. Martini de Alenis.
(présent aussi dans Histoire générale de Languedoc - édition originale T2 - preuve col 95-96 - édition Privat T5 col 218-219 - sous le titre "96 - LXXXIII - Bulle du pape Agapet en faveur de l'abbaye de S. Martin de Lez" An 954 Archives de l'archevêché de Narbonne)
Agapitus servus servorum Dei, Segario religioso abbati venerabili monasterii S. Martini qui vocatur Alenis , quæ est in ripa de flumine Ataze (Atace) in valle Bolecarnea (Bolicanea), & per eum in eodem venerabili monasterio in perpetuum, &c. (Cum magna nobis sollicitudine insisit cura pro universis ecclesiis ne aliquam necessitatis jacturam sustineant, ſed magis proprie utilitatis stipendia consequantur. ldeo convenit nos pastoralis tota mentis integritate procurare & sedule eorum utilitatum subsidia illis conferre, ut Domino nostro omnipotenti id quod pro ejus sanctimoniis honore etiam & laude atque gloria, ejus divine majestatis venerabilium ut nostrorum erat contulisse locis, sitque acceptabile, nobisque ad ejus locum locupletissima misericordia dignum hujusmodi pii operis insidere in sydereis conferatur arcibus remuneratione.)
Igitur quia petistis a nobis quatinus ecclesia S. Mariæ , quæ vocane in Choronula (Coronulas) cum terris & vineis, & cum omni redhibitione sua, pari modo & ecclesia S. Stephani quæ est in Bolorda, jam cum terris & vineis, & omnibus suis pertinentiis, simili modo & ecclesia S. Johannis, qui est in Combreto cum omnibus suis pertinentiis, pariterque & ecclesia S. Petri qui est in Petralata jam cum terris & vineis, verum etiam & villa quæ vocatur Buixo , & Perlus cum terris & vineis & silvis & aquimolis suis, similiter in villa quæ vocatur Kasanias (Cassanges) cum kasis (casis) & vineis & medietatem de villa quæ dicitur Barosa, necnon in vigo Adesate. terris & vineis. Pari modo & villa quæ dicitur Artofolo (Attosol) cum omni sua pertinentia, pari infra comitatu Feniliotense & comitatu Redense & Rosolione (Rosselione) & religiositati ad dandum emissa petitionis in perpetuum concedere deberemus : ita sane ut a vobis vestrisque successoribus singulis quibusque indictionibus pensus nomine rationibus ecclesiasticis decem argenti solidi anno denarios duodecim difficultate postposita persolvatur : оmnеm quemquam indigent de nostra melioratione seu definitione indifferenter vos fine dubio procurantes efficiatur. Nullaque præterea ad dandum annuo pensus a vobis mora proveniat ; sed ultro accionariis sanctæ nostræ ecclesiæ apto tempore persolvatur, statuentes apostolica censura auctoritate beati Petri apostolorum principis sub divini judicii obtestatione anathematis interdictum, ut nulli umquam nostrorum successorum pontificum, vel aliæ cuilibet magnæ parvæque personæ ipfa prænominata loca a potestate & ditione jam fati monasterii auferre præsumat. Si quis autem temerario ausu magna parvaque persona contra hunc nostrum apostolicum præceptum agere præsumserit, sciat se anathematis vinculo innodari, & a regno Dei alienum cum omnibus impiis æterno incendii supplicio condempnatum. At vero qui observator extiterit præcepti, gratia atque misericordia vitamque æternam a misericordissimo Domino nostro consequi mereatur. Scriptum per manum Leonis scriniarii sanctæ Romanæ ecclesiæ, in mense Octobris indictione quarta-decima. Bene valete.
Retour

Annexe "Instrumenta" colonnes 105 et 106 Consécration de l'église du monastère de St Martin en 1045

Consecratio ecclesia S. Martini de Alenis diœcesis, olim Narbonensis, nunc Electensis facta a Gaufredo episcopo Carcassonensi (Archives éclessiastiques de Nabonne)
(présent aussi dans Histoire générale de Languedoc - édition originale T2 - preuve col 211-212 - édition Privat T5 col 449-450 - sous le titre "224. — CXC Consécration de l'église de l'abbaye de Saint-Martin de Lez")
1045. Ín nomine sactæ & individuæ Trinitatis. Нæс est notitia dotis, quæ facta est ex consecratione cœnobii almi confessoris & præsulis Martini, quod est fundatum in comitatu Fenoliotensi, in valle antiquitus vocitata Bollecarne, quod alio nomine vocatur Lenis, juxta fluvium qui dicitur Atax. Anno MXLV. Incarnationis Domini, Eihenrico autem regis Franciæ XV. jussu domni Guifredi sanctæ primæ sedis Narbonensis archiepiscopi, venit Guifredus Carcassonensis pontifex cum maxima multitudine populi ad dedicandam basilicam præsripti cœnobii, cujus primatum tenet jam dicti venerandi præsulis Martini altare, juxta quem requiescunt pingnora sanctorum confessorum Justi & Lazari : ubi etiam insunt altaria a dextris videlicet in Salvatoris mundi nomine & Omnium Sanctorum cum reliquiis ibi repertis magni regis defignatis lineris ; a sinistris quoque Dei genitricis & perpetuæ Mariæ virginis cum preciosis ex vestimentis ipsius non parvæ: quantitatis partibus. Isdem etiam titulus orationis consistit honore dilecti Domini Johannis, ut quorum una fuit a Domino commissa societas virginitatis, sit a fidelibus Chirsti communis vota venerationis. Aliorum vero quorum ibi sunt reliquiæ fanctorum, tanta fuit reperta multitudo, ut hominibus quidem incognita, sed soli cognitori omnium sint nianifesta Domino. Unde hisdem præful Guifredus Dei & sanctorum ejus ductus amore, præcipiente suo metropolitano domno Guifredo, ad cujus diœcesim pertinet hisdem locus, quicquid a Christi fidelibus collatum fuit vel fuerit ibi a priscis vel futuris temporibus ita sub dominatione abbatum ejusdem loci & monachorum ibi degentium observari instituit, ut in omnibus prædiis alaudium illorum nulla sit persona potens vel inferior, quæ vim alicujus servitii sibi audeat vindicare ex hominibus illorum infra cunctos términos eorum consistentium. Sunt autem termini ejusdem, quos omnium decrevimus esse salvationem, ex una parte in ipsa Erola quæ est in Comba-oriola ; de alia parte in ipio colle de Olivis in capite ipsius viæ quæ venit de Artofolo; de alia parte ad locum qui dicitur Venterolas in via quæ venit de Balbianas ; de alia parte ad ipsum gradum superiorem ad ipsa faga in via quæ venit de Coronulis. Addidit etiam huic constitutioni, ut nemo fit ausus contra abbatem vel monachos ejusdem loci aliquam forciam inferre, aut ad eumdem locum confugientem insequi infra prædictos terminos, etiamsi sit reus alicujus malefacti. Si quis vero ex pœnitentibus ad ipsum venerit locum, liceat eum ibi quandiu voluerit manere & divinum officium audire, & ab omni sententia culpæ sicut ceteros christianos solutum esse. Consensu atque jussione fæpe dicti gratia Dei Narbonensis ecclefiæ archipræsulis Guifredi, & aliorum episcoporum suæ ditioni respicientium ordino atque constituo ego Guifredus Carcassonensis episcopus, ut nullus successorum nostrorum episcopus prælibatum monasterium vel subjacentes sibi ecclesias, quarum hæc sunt nomina S. Petri de Petra-lata, S. Johannis de Combreto, S. Mariæ de Coronulis, S. Stephani de Voluta, S. Michaëlis de Artosolo, aliquomodo excommunicare, vel interdicere, aut aliquem censum abeis exquirere, vel in aliquo infeltare valeat. Sed his omnibus juxta nostram deliberationem incontaminate permanentibus, auctoritatis nostræ pagina nunc & in perpetuum sit ei pro munitione non incongrua. Quicumque igitur pro falute animæ vel corporis sui ad utilitatem ejusdem loci mobilibus vel immobilibus rebus aliquid contulerit, & in confessione Christi migraturus ex hoc fæculo ad eum se deportari destinaverit, & ibi requieverit, a Domino indulgentiam & requiem sempiternam consequi se confidat ; & ex nostra parte, quantum nobis commissum est a Domino vice B. Petri absolutum se sciat. Guifredus sanctæ primæ sedis Narbonensis archiepiscopus hanc constitutionem vel consecrationem fieri mandans, omnibus præsentibus vel futuris suæ diœcesis episcopis firmare decrevit, & manu propria subscripsit, ut quicquid in ea definitum est observetur ab omnibus audientibus, ut sit a Domino gratia benedictionis cunctis obedientibus, & aliter contra nostram jussionem transgrediendo agentibus sit sententia excommunicationis sub vinculo anathematis, nisi Domino inspirante digne satisfecerit Deo & abbati atque monachis ibi degentibus. SS. Guifredi sanctæ primæ sedis Narbonensis archiepiscopi + Olivæ Ausonenfis episcopi + Bernardi Biterrensis ecclesiæ præsulis + domni Petri Jerundensis ecclefiæ pontificis + domni Arnaldi Tolosanensis episcopi + domni Willelmi Urgellensis antistitis + domni Berengarii Elenensis ecclesiæ episcopi + domni Bernardi Cosoronenfis ecclesiæ præsulis + Matfredi archidiaconi. SS. Pontii custodis ecclesiæ qui hanc dotem sive consecrationem scripsit die & anno quo supra +
Retour

Histoire générale de Languedoc3

Donation par Charles le simple à Saint Martin - édition originale T2 - preuve col 33 _ édition Privat T5 col 95

"19. — XIX - Extraits de deux chartes. - Seule la deuxième est reproduite ci-dessous (Archives de l'archevêché de Narbonne) - 14 mars 898
In nomine Domini. Ego Leuva monachus, in Deo posui & in animis meis & placet, nullius quoque cogentis imperio nec suadentis ingenio, sed propria mea hoc elegi voluntate.... ad domum Sancti Martini, cujus basilica sita est in terrirorio Fenioletense in locum ubi dicitur Bolicarnea.... abba Basileus presbyter cum omni congregatione qui ibidem serviunt.... propter remedium anime mee monasterio Fenioletense in Alaceitia de villa Kalliano in locum ubi dicitur ad Arborario, dono vobis vineam que ab eo..... ipsa medietate..... mihi ex comparacione; & adfrontat ipsa vinea de parte Circii.... sic dono ad domum Sancti Martini, dum ego vivo in mea sit potestate, post obitum meum ..... ad domum Sancti Martini..... si quis contra hanc cartam donationis venerit ad irrumpendum.....ista donatio firmis & stabilis permaneat..... Facta hec carta donationis secondo idus marcii, anno primo regnante Karolo rege. S. Leuva monachus qui hanc istam kartam donationis fieri, & testes firmare rogavi. S. Benedictus. S. Ervedeus. S. Blanderico. In Christi nomine Jovesindus levita qui hanc kartam donationis scripsi & signavi.
Retour

édition originale T2 - preuve col 33-34 _ édition Privat T5 col 95-97

"20. — XX - Charte du roi Charles le Simple en faveur de l'église de Narbonne(Archives de l'église de Narbonne, & Bibliothèque du roi, ancienne copie, Baluze, Chartes des rois, n. 12.) - 1 novembre 898
J'ai pas trouvé mention de Saint Martin dans ce texte... Mais je le laisse car je me suis bien fatigué à le reprendre ... et comme il semble y avoir des références à cette preuve dans le corps du texte, qu'une traduction ultérieure pourrait rendre limpide... mais je pense que la preuve effectivement à rechercher était en fait la 19 - 2 et pas la 20... " In nomine sanctæ & individuæ Triniratis, Karolus divina propiciante clementia rex. Si erga loca sanctorum divino cultui mancipatorum aliquid de rebus jurisnostris conferre studemus, non solum in hoc regiam exercemus consuetudinem, sed maxime, divina auxiliante gratia, profutura nobis nullatemus dubitamus. Idcirco omnium sanctæ Dei ecclesiæ fidelium nostrorumque tam præsentium quam & futurorum solers indusria novetit, quod dirigens præsentie serenitatis nostre Arnustus ſsanctæ Narbonensis ac Redensis ecclesiæ venerabilis archiepiscopus, innotuit nobis per quosdam sui fideles quemadmodum sua sedes & pene omnes ecclesiæ ejusdem civitatis ruinæ jam proximæ existebant, ira ut per ipsum nullatenus poſſent restaurari : intimans etiam qualiter jamdudum piissimus geniror noster Ludovicus quedam beneſiciola ad augmentum suæ ecclesiæ perpetualiter possidenda contulerat. Cujus peticionem ac intimacionem necessariam esse cognoscentes, placuit celsitudini nostræ pro remedio anima nostræ nostrique genitoris, atque prædulcissimæ genitricis nostræ Adeleidis deprecationem, quarenus ad eandem ecclesiam, scilicet S. justi & S. Pastoris, necnon & S. Pauli conſessoris qui ibi corpore requiescir, abbatiam (Sancti Laurentii cum omnibus suis villulis & cellis atque terminis cum sua integritate locorum, veluti in præceptis monachorum ab antecessoribus nostris piissimis regibus ſactis, perpetualiter concederemus : eo videlicet tenore ut stipendia monachorum ibidem degentium juxta vires præsulis non deſiciant ; & in ipso comitaru Narbonensi Colonicas fiscum cum omni integritate. Addimus quoque præfatæ ecclesiæ SS. Justi & Paſtoris ex nostra regali liberalitare in comitaru Redensi, abbaciam Cubarias cum ecclesiis, cellulis, villis, villaribus & omnibus adjacentiis suis ac mancipiis utriusque sexus ad eumdem locum pertinentibus ; & in comitatu Substantionense, ſiscum Juviniacum cum ecclesia ; in comitatu Nemausense suburbio castro Salavense, in valle Occilianense, ecclesiam Sancti Saturnini cum Villa-Torta & Omnibus appendiciis suis. Si vero infra istas vel alias villas ejusdem ecclesiæ, homines Hostolenses vel Hispani fuerint, quidquid jus fisci inde exigere debet, torum ad opus sanctæ matris ecclesiæ Narbonensis, jure perpetuo concedimus optinendum, atque per hoc nostræ auctoritaris præceptum conſirmamus: per quod decernimus atque jubemus ut nullus judiciariæ potestaris, nec ullus ex ſidelibus nostris, in ecclesias aut loca quas moderno tempore possidet, vel que deinceps in jure & potestate ecclesiæ ipsius divina pietas voluerit augere, ad causas audiendas, vel freda aut tribura exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ipſius ecclesiæ tam ingenuos quam servos distringendos, aut ullas redibitiones vel inlicitas occasiones requirendas, nostris futurisque temporibus ingredi audeat ; vel ea (in alio loco) quæ supra memorata sunt penitus exigere præsumat : sed liceat memorato præsuli suisque successoribus sub nostra defensione quiete residere, & nostræ parere jussioni. Et quidquid jus ſisci exinde exigere poterat, totum nos pro æterna remuneratione eidem concedimus ecclesiæ, ut perpetuis temporibus clericis ibidem Deo famulantigus proficiat in augmentum ; quatenus rectores ipsius ecclesiæ cum omnibus ad se pertinentibus, cum clero & populo sibi subjecto, pro nobis & tocius regni nostri stabilimento Domini misericordiam alacriter exorare delectet. Et ut hoc præceptum noſtræ auctoritatis inviolabilem ac eternum obtineat vigorem, manu propria subterfirmavimus, & annulo nostro [impressione] insigniri jussimus. Signum Karoli gloriosissimi regis. Erveus notarius, ad vicem Folchonis archiepiscopi recognovit. Data Kalendas Novembris, indictione prima, anno sexto regnante Karolo serenissimo rege, & in successione Odonis secundo (leg I). Actum apud Viennam. In Dei nomine feliciter. Amen.

édition originale T2 - preuve col 204 - édition Privat T5 col 436

"216. CLXXXIII - Extraits de quelques chartes touchant les comtes de Besalu, de Comminges et de Provence. Anno MXXXVIII (1038) post Incarnationem Domini, anno VIII regnante Henrico rege in Francia, filius Roberti, anno XXIV quod cepit domnus Willelmus terram suam regere, accepit Willelmus abba cœnobium Sancti Martini de Lenis ad regendum.

Preuve relevé par l'abbé Sabarthès5 sur le "gad de Villanova" - édition originale T2 - preuve col 510 - édition Privat T5 col 1077

(gué qu'il situe à 300m du village)

"56o. CCCCLXII Actes touchant les vicomtes de Minerve & de Sault. pargraphe II 23 juin 1145 - Château de Foix, cartulaire, caisse 15, & copie dans la collection Doat, à la Bibliothèque nationale, v. 167, folio 116.
II. - Anno MCXLV Incarnationis dominicae, régnante Lodovico rege. Ego Utalgarius filius qui fui Gila laxo & guirpisco tibi Guillermo de Alaniano vicecomiti avunculo meo omnem haereditatem matris meae, quae haereditas mihi eveniebat & est in terminio de Anîort. Propter hanc definitionem accipio a te Guillermo de Alaniano ego Utalgarius unum equitem de ducentis solidis monetae octenae Carcassonae. Sicut superius scriptum est, sic laudo & diffinisco omnem honorem de Salt tibi & infantibus tuis sine omni inganno, jure perpetuo. Si vero aliquis homo vel fœmina amparare vel irrumpere hanc guirpitionem voluerit, & legalem garentiam & adjutorium tibi faciam. Praeterea ego Guillelmus de Alaniano dimitto omnem dominationem quam habeo vel habere debeo tibi Utalgario de Gad de Villanova usque in senam de Lavargala entro al col de Boxazen & usque ad Quillianum, si mors mihi advenerit sine infante. Factum est hoc in praesentia Guillelmi de Montescuto & Raimundi de Marcellano, Pontii de Baris, Bernardi de Ponciano, Guillelmi Mascot d'Esperaza, Pétri Raimundi de Canaboxo, Guillermi de Mirapisce. Facta carta ista IX kalendas julii, feria VI, luna XIX. Martinus capellanus de Malras rogatus scripsit.

Marca Hispanica4

Col 886 - CIV. Testamentum Seniofredi Comitis Barcinonensis - En 966 (Ex chartulario monasterii Cuxanenfis) "Et ad sancto Martino cujus cœnobium eft Lenis car tam faciatis de ipfum meum alodem quem habeo in vico Adfat vel in ejus terminos , & reddere illi fa ciatis ipfum alodcm de valle Arches cum terminis fuis."
Retour

Col 1027 - CXCI. Iudicium testamenti Bernardi Comitis Bisuldunensis. - En 1020 (Ex archivo regio Barcinonensi) "Et ad cœnobium sancti Martini Lenis carta faciant de alode quod habebat in villa Vizad, quod pater fuus adquisivit de Arnallum de Savarteso.

Livre vert de l'archevêché de Narbonne6

LXXVIII
DE SANCTO MARTINO DE PETRA LESIA.
Sequitur locus de Sancto Martino de Petra Lesia qui est totus domini archiepiscopi Narbonensis cum omnimoda jurisdictione alta et bassa et mero ac mixto imperio et primis appellationibus.
Item habet dominus archiepiscopus in dicto loco quae sequntur per ordinem.
Primo unum fortalitium in una forti rupe et unam cameram.
Item unam domum
Item unum molendinum octo rotarum.
Item nemora.
Item pasqueria.
Item devesiam piscium in riperia cum pena.

LXXIX
ITEM DE SANCTO MARTINO DE PETRA LESIA.
Sequntur census annuales dicti loci debiti domino archiepiscopo Narbonensi.
Primo in pecunia de censu quadraginta quinque solidos unum denarium.
Item de frumento tria sestaria.
Item de arraone septem sestaria.
Item de cera quatuor libras.
Item gallinas de censu sexdecim.
Item gallinas de censu sexdecim , et quaelibet fogassa debere valere unam libram panis.
Item agreria de blado.
Item foriscapia et laudimia.
Item curiam temporalem cum annexis, scilicet compositionibus et emendis.
Item notariam.
Item omnes homines dicti loci tenentur facere domino suo archiepiscopo, in novitate sua et toties quoties voluerit, sacramentum fidelitatis.

Paris, BNF, lat. 11830 n° 1 - acte daté du 02/04/9627

Jugement en faveur de Raoul, abbé de Saint-Martin de Lys, et de son monastère, contre la Dame Troitille, rendu par un tribunal réuni par Sunifredus, comte de Barcelone (voir le Fac-similé de l'acte).
"Condiciones sacramentorum ad que ex ordinacione Suniefredo, gratia Dei comes, et Olibane judice et in presencia, Belono auditore et Giskafredo sacerdote, et Barone sacerdote et Daniel sacerdote et Heliane sacerdote et Mainardo levita, laicorum vero presencia, id est Segofredo, Olibane, Altemiro, Gonberto, Aurucius, Donucio, Lobone, et Dacone sagone, et aliorum bonorum hominum qui ibidem aderant. Testificant testes prolati quas profert Bernardus a vice seniori suo domne Suniefredo, gratia Dei comes, qui est adsertor vel mandatarius de cenobium Sancti Martini monasterii, qui est fundatus in valde Bolicar[...?...] qui aliut nucupatur Alenis juxta flumina Ataxis, in faciem Recosindo, et de Troitille femina et hec sunt nomina testium qui hoc testificant sicuti et jurent id est, Fredario, Trasilane, Gilarando. Jurati autem dicimus in primis per Deum patrem omnipotentem et per Jhesum Christum filium ejus Sanctumque Spiritum qui est in Trinitate unus et verus Deus, et per reliquias sancta Maria cujus baselica fundata est in commitatu Feneliotense in ajecencia de valde Sancta Maria supra cujus sacrosancto altario ubi as condiccione manibus nostris continemus vel jurando contangimus, quia nos suprascripti testes scimus et bene in veritate sapemus et bene nobis est conditum de ipsum alode de cenobium Sancti Martini unde ista femina nomine Troitilles unde illa se querellavit quod suum directum et suum alode et de filio suo Leutardo iste Radulfus abba tenebat absque lege nos testes sapemus quia jamdicta Troitilles simul cum filio suo Leutardo fecit scriptura empcionis a Suniefredo et uxori sue Leudberga de omnem illorum alodes quem habebant tam de parentorum quam de comparacione in villa Buxio vel in Perles et in Nuajallaco, et in valle Arcesso vel in Noces vel inter Amas Aquas, et in Connato, quantum ibidem abuerunt vel abere debuerunt per quacumque locis, et jamdictus Suniefredus et Leudeberga fecerunt scriptura donacionis ad cenobium Sancti Martini et tradiderunt ea ad cenobium Sancti Martini et pro hac voce plus meret esse ipsos alodes de cenobium Sancti Martini sive domno Radulfo abba vel monaci ipsius vel successores ipsius monasterii qui ibidem serviunt vel deincebs servituri erunt quam de ista Troitille aut de filio suo Leutardo aut de ullum aliumque hominem ; et de alios alodes qui sunt in ipso Buxo vel in Perles unde jamdictus Radulfus abba hostensit suas scripturas in placeto ad relegendum, vidimus ipsos alodes tenentes et posidentes ad abbates condam Segarii abbati vel Odeacer abbati sive domno Radulfo abba vel monaci ipsius monasterii, et pro hac voce plus merent essere ipsi alodes de jamdicto cenobio Sancti Martini qui est fundatus Alenis sive domno Radulfo abba vel successores ipsius monasterii quam de nullum hominem, idem in cassas, cassalibus, ortis, ortalibus, terris, vineis, pratis, pascuis, silvis, garicis, pomiferis et aliis genere arborum, molendinis, aquis aquarum, via ductibus vel reductibus, exceptum ipsos alodes de predicto comite domno Suniefredo qui est adsertor de predicto cenobio cujus iste Bernardus vocem pro[...?...] hereditate de Jordaetze et Vuifredo et Renaldo et Ermoigia et Adoigia et Hel[.....] illorum hereditatem que abuerunt per comparacionem et hereditatem Gerald[o et] de Floridio vineas II, et vinea I de monasterio Sancti Pauli, et alia vinea de Adalgarda, et de Mirone vineas II et alia vinea de Adoigia, et de Recosindo ipsam V partem sicut in ipsam scripturam resonat, et de Trasilane casa I et verdegario I, et de Fredario vinea I, et de ipso campo de Recosindo ipsa medietate aliud quod remanet in predictis locis tantum ab integrum et afrontat ipse alodes de I parte a Pretsa Alba per ipsa via antiqua qui discurrit a Condate et per ipsas cegias qui vadit a Bolsana, et de alia parte in rivo Bolsana, et de tercia parte per Socronio et ascendit per Salto Savarico usque ad Forcas et sive per ipsas canales, et de IIII parte in ipso monte sicut aquas vertunt ad ipsa villa, in istas afrontaciones totum ab integrum sicut superius insertum est vel in illorum scripturas resonant et eaque scimus recte et fedeliter testificamus atque juramus super hac nicxum juramentum in Domino. Ladde condicionis IIII nonas aprelis, anno VIII regnante Leutario rege filio Leudovici rege.
Signum [croix] Fredario, signum [croix] Trasilane, signum [croix] Gilarandus testes sumus et juramus de hac causa. Signum [croix] Troitille femina, signum [croix] Leutardo, signum [croix] Recosindus qui hunc sacramentum recepimus. Signum [croix] Froigane. Signum [croix] Aimo. Signum [croix] Mirone. Signum [croix] Giskafredus. Signum [croix] Amelius. [chrisme] Giskafredus presbiter [signum]. Vuadamirus presbiter [signum]. Elias presbiter [signum]. Signum [croix] Vuifredus Eudone [signum]. Signum [croix] Bladino. Signum [croix] Vuiticane. Signum [croix] Dacone sagone qui hunc sacramentum recepit et nos sup[rascripti] auditores fuimus. He[...?...]us [signum]. Signum [croix] Bernardus. MIRO presbiter qui hunc condiccionem scripsit. [chrisme] Oliba [signum] et [signum] sub die et anno quod supra [signum]. Baronus presbiter [signum]. Signum [croix] Leutardus"

Bibliographie

3 Histoire générale de Languedoc en 5 tomes publiés de 1730 à 1745 par claude DEVIC et Joseph VAISSÈTE
4 Marca Hispanica sive Limes hispanicus
5"Dictionnaire topographique du département de l'Aude comprenant les noms de lieu anciens et modernes" par l'abbé SABARTHÈS)
6Livre vert de l'archevêché de Narbonne publié par Paul Laurent (Bibliothèque nationale de France / Gallica)
7Acte n°1842 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1842»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1842/. Date de mise à jour : 29/03/12. (texte indiqué par Renaud Labadie Savy)
8
Gallia christiana in provincias ecclesiasticas distributa.

Commentaires

Cliquer ici pour faire un Commentaire


Retour à l'accueil     Retour à Abbaye-annexes